Hľadaný výraz: Mt 26,47-56; Mk 14,43-52; Lk 22,47-53; Jn 18,2-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. 49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. 50 Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. 51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. 52 Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. 55 In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. 56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. 44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum. 46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”. 50 Et relinquentes eum omnes fugerunt. 51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; 52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.

47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. 48 Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”. 49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”. 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. 51 Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. 52 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53 Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.

2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. 4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “ Quem quaeritis? ”. 5 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”. Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autem dixerunt: “ Iesum Nazarenum ”. 8 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”, 9 ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”. 10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”. 12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

1

mail   print   facebook   twitter